- PELIGNI
- PELIGNIpopuli in 4. regione Italiae, Marsis finitimi, quorum caput fuit Sulmo, Ovidii patria, teste seipsô Ponticor. l. 4. eleg. 14. v. 49.Gens mea Peligni, regioque domestica Sulmo.Marsis fuisse conterminos, vel ex hoc Caesaris patet loco, Belli Civilius l. 1. c. 15. Domitius ipse circiter 20. chohrtes Albâ ex Marsis et Pelignis, et finitimis regionibus coegerat. Samnitibus etiam vicinos fuisse Livius testatur; l. 26. ubi de Annibale: Ex Campania in Samnium, inde in Pelignos pervenisse. Eos inter Μικρὰ ἔθη numerat Strabo l. 5. Nomen eorum quod attinet, mirum in modum apud Graecos auctores, Diodorum atque Appianum corruptum legitur. Apud priorem l. 20. in Xenippi Atheniensis magistratu exscriptores fecêre Παλινίους, et in Phereclis magistratu Παλληνούς, Apud posteriorem Civ. l. 1. Μαγλῖνοι. Festus Pelignos ex Illyrico ortos fuisse tradit. A Sabinis vero originem eorum ducit Ovid. Fast. l. 3. v. 95.Et tibi cum proavis; miles Peligne, SabinisConvenit. ———— ————Apud hos pessima vina nascebantur. Martial. l. 1. epigr. 27.Non haec Pelignis agitur vindemia praelis,Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis.Idem l. 13. epigr. 121. Cuius Lemma Pelignum,Marsica Peligni mittunt turbata coloni,Non tu, libertus sed bibat illa tuus.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.